라틴어 문장 검색

Nam si tetragona fuerit basis, quadrata deminutione semper ascendit, et si pentagona basis, similiter, et si exagona, illa quoque ultima superficies erit exagona.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:6)
Omnis autem cybus, qui ex tetragonorum superficie in profunditatem corporis crevit, per tetragoni scilicet latus multiplicatus, habebit quidem superficies vj, quarum singula planitudo tetragono illi priori aequalis est, latera vero xij, quorum unumquodque singulis his, quae superioris fuere tetragoni, aequum est, et, ut superius demonstravimus, tot unitatum est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:17)
Namque quemadmodum unusquisque eorum terminus ad se ipsum est, quoniam sibi aequalis est, ita sunt ad se invicem differentiae, quoniam sibi sunt aequales;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:8)
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:8)
nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:9)
Porro autem, quod cuique consentaneum est id unumquodque conseruat, sicuti ea quae sunt inimica corrumpunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:14)
Rerum etenim quae gerentur illud propter quod unaquaeque res geritur eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:3)
similiter omnis corruptio est ex generato, et omne generatum est ex corrupto;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 24:2)
Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri.
(카이사르, 아프리카 전기 38:1)
Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 1:2)
Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret.
(카이사르, 내란기, 3권 77:1)
Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit.
(카이사르, 내란기, 3권 100:3)
35. Et econtra Agareni concurrunt similiter,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM137)
darsanas et omnes turres perfringunt similiter,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM210)
similiterque ei, qui vel caelum vel locum mutat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장86)

SEARCH

MENU NAVIGATION