라틴어 문장 검색

id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 417:3)
magis quam id reputo, tam magis uror quae meus filius turbavit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 14)
etsi procul abest, urit male.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1161)
Vritur cor mi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 240)
Da illi cantharum, extingue ignem, si cor uritur, caput ne ardescat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 242)
hi qui illum dudum conciliaverunt mihi peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 545)
Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 4127)
itaque edito fetu, quod prius in aliud genus incrementi detrahebatur, cum disparatione procreationis est liberatum, inanibus et patentibus venis in se recipiens lambendo sucum etiam solidescit et redit in pristinam naturae firmitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장5)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 10장8)
ita obstans cerae ponticae lorica non patitur nec lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장11)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
Usta vero, quae satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장8)
auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장15)
Uretur facies, urentur sole capilli, Deteret invalidos et via longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION