라틴어 문장 검색

Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:2)
in quibus hac veneratione ovum colitur, ut ex forma tereti ac paene sphaerali atque undique versum clausa et includente intra se vitam mundi simulachrum vocetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 8:2)
Sic postquam fatus, et ipsi In bellum prono tantum tamen addidit irae, Accenditque ducem, quantum clamore iuvatur Eleus sonipes, quamvis iam carcere clauso Immineat foribus, pronusque repagula laxet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:83)
stellaeque minores Per vacuum solitae noctis decurrere tempus, In medium venere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:8)
Idem pelago delatus iniquo Hostilem in terram, vacuisque mapalibus actus, Nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae, Et Poenos pressit cineres.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:14)
rapuitque cruentus Victor ab ignota vultus cervice recisos, Dum vacua pudet ire manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:36)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso, Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis Bella gerat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:1)
Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque per agros Exsul in adversis explorat cornua truncis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:46)
Haereat illa tuis per bella, per aequora signis, Dum non securos liceat mihi rumpere somnos, Et nullum vestro vacuum sit tempus amori, Sed teneat Caesarque dies, et Iulia noctes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:13)
vacuaeque loco cessere curules, Omnia Caesar erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:17)
tunc moenia clausa Conspicit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:42)
muris sed clausa iuventus Exsultat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:23)
Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra, In puppim rediere rates, emissaque tela Aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION