라틴어 문장 검색

saxosumque sonans hypanis Ponti fluvius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3691)
grandaevus nereus Nereus Ponti et Terrae filius, deus maris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3911)
fallacia victus legitur et 'pellacia', id est fraus, ut "pel- lacis Vlixi", et Lucretius "subdola cum ridet penitus pellacia ponti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4421)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
"Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:18)
"Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:24)
Non, inquam, Brute, sine causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex non adhibetur genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:2)
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 12:2)
quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi tributos requirunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 76:2)
deos enim octo esse dicit, quinque eos qui in stellis vagis nominantur, unum qui ex omnibus sideribus quae infixa caelo sint ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adiungit octavamque lunam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:2)
est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:3)
Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lunam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum vim quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi divina mente atque prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 80:3)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur, saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 103:2)
Citius hercule is, qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit, in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION