라틴어 문장 검색

Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 8:1)
Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, et suadere nobis laborat monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:4)
Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:2)
Reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper (ut nostis) propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo, sciens quod ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum assuefactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 17:1)
Auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum, et inter concertationes acerrimas, animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem, feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 12:1)
Mediocris erat staturae, capillis tamquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris, et naso rectissimo, ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates, liniamentorum recta compage, unde viribus valebat et cursu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 22:2)
Ob quae reputabat multa et formidanda, diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse expertus, et sciens populum suum, post amissam maximam plebem, ultimis terroribus deformatum, simul comperiens, in Mesopotamia relictum multo minorem exercitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 2:1)
Quo dicto asperatus ille sed tacitus, et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus, Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 2:1)
Indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse diu volvens, et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus, quintum Kalendas Aprilis, productum eundem Valentem in suburbanum, universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari, - Augustum pronuntiavit, decoreque imperatorii cultus ornatum, et tempora diademate redimitum, in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparitoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 3:1)
in Orientem vero secuturus Valentem, ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 2:2)
Tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister, sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius, sociatusque Valenti, domesticorum praefuit scholae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 3:1)
Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 4:1)
Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 9:2)
Documento enim recenti impendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore, bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum, ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 11:2)
Ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris, ignotus ob squalorem vultus et maciem, rumusculos colligebat crebrescentes, ut sunt acerba semper instantia, incusantium multorum Valentem, quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION