라틴어 문장 검색

" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Ille enim indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 26:5)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
Violatorum numinum maiestate conpulsa est, ut mori et uellet et deberet et non posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.41)
Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.7)
Maiestatis laesae sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.1)
accusatur laesae maiestatis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.3)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
stupet omne volgus, vix habent flammae fidem, tam placida frons est, tanta maiestas viro.
(세네카, Hercules Oetaeus 25:33)
ubi vultus ille et ficta maiestas viri atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,' morumque senium triste et affectus graves?
(세네카, 파이드라 13:11)
itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem occidit propter intempestiue liberos sales:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:9)
TVSCVS ille qui Scaurum Mamercum in quo Scaurorum familia extincta est maiestatis reum fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis ingenii, cum hanc suasoriam declamaret dixit:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 22:2)
et si totus populus aliquid sine consilio facit, imperialem tamen hoc non decet facere maiestatem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 3:9)
hanc epistulam laesae maiestatis crimine ardere iurisconsulti interpretabantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:3)
at ubi se furens ille quantumque caderet ignarus bis terque repetita confessione transfodit, acclamatur ab accusatoribus, conclamatur a iudicibus reum laesae maiestatis confitentem teneri, ad hoc et milibus formularum iuris id sancientum iugulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION