라틴어 문장 검색

post quas nos tua pocula et tuarum Musarum medius torus tenebat, quales nec statuas imaginesque aere aut marmoribus coloribusque Mentor, Praxiteles, Scopas dederunt, quantas nec Polycletus ipse finxit nec fit Phidiaco figura caelo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium114)
quem tamen, si comminus avem feramque aut venanti aut vianti fors obtulerit, manui post tergum reflexae puer inserit nervo lorove fluitantibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 5:2)
"Solii meus, quamquam suscepti officii onere pressaris, exseras volo in obsequium novi consulis veterem Musam votivum quippiam vel tumultuariis fidibus carminantem."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 6:4)
arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit, nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 9:2)
Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus erudi-torum totis sectatae 1 philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:1)
venaris ut qui efficacissime;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 2:4)
fitque eo studio, ut nec nostra fastidias, qui tibi, ut scribis, Musas olemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 1:2)
"ilico scias Musas moveri, si choro ipsarum non absque arbitris vacem."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 9:14)
Victorius patruus vester, vir, ut egregius, sic undecumque doctissimus, cum cetera potenter, tum potentissime condidit versus, mihi quoque semper a parvo cura Musarum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sacerdoti et Iustino Suis salutem 1:1)
venaris, aedificas, rusticarisne?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:4)
huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:4)
Musas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci3)
Lucanum canimus, favete linguis, vestra est ista dies, favete, Musae, dum qui vos geminas tulit per artes, et vinctae pede vocis et solutae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam5)
"puer o dicate Musis, longaevos cito transiture vates, non tu flumina nee greges ferarum nee plectro Getieas movebis ornos, sed septem iuga Martiumque Thybrim et doctos equites et eloquente cantu purpureum trabes senatum, nocturnas alii Phrygum ruinas et tardi reducis vias Ulixis et puppem temerariam Minervae, trita vatibus orbita, sequantur:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam14)
"cedet Musa rudis ferocis Enni et docti furor arduus Lucreti, et qui per freta duxit Argonautas, et qui corpora prima transfigurat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam22)

SEARCH

MENU NAVIGATION