라틴어 문장 검색

non versatur ante oculos vobis in caede Glaucia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 35장 1:4)
litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene operarios, ex Amerina disciplina patris familiae rusticani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:16)
quae quidem dominatio, iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum sanctumque restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 48장 2:2)
sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos - id quod fieri profecto non potest - duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:4)
inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:5)
hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 53장 2:3)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:4)
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 2:4)
etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장2)
quam ob rem ubi corpus hoc sit non' inquit 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper hic habitabit nominis mei gloria.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:6)
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 3:1)
Eos porro qui defendere consuerunt vides accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea versabantur in salute atque auxilio ferendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:3)
quod est hoc iudicium in quo iam biennium versamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 1:5)
et in hac eius modi causa P. Quinctius laborabit et diutius in tanto metu miser periculoque versabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION