라틴어 문장 검색

tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:2)
"Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:4)
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas verba inter singula fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:12)
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:13)
Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, exorat pacem divom, vittasque resolvit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 16:6)
Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, inmemores socii vasto Cyclopis in antro deseruere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:3)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:8)
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:4)
Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:1)
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:12)
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:11)
Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:1)
Ventum erat ad limen, cum virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 3:3)
Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:11)
Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici - heu nescis - totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION