라틴어 문장 검색

in utroque non praeterita, sed futura intuebitur - nam, ut Plato ait, nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:2)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 116:1)
" Numquam," inquit, " hoc apud Platonem vidi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 116:2)
" Non dubito quin citius patrem imitatus sit quam Platonem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 116:3)
Non potuit impetrare a se Plato tempus, cum servo suo irasceretur, sed ponere illum statim tunicam et praebere scapulas verberibus iussit sua manu ipse caesurus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:1)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
Nam sive Graeco poetae credimus 'aliquando et insanire iucundum est,' sive Platoni 'frustra poeticas fores compos sui pepulit,' sive Aristoteli' nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 154:1)
" Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 91:2)
Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 151:1)
eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:7)
illic vel stadiis animum emendare Platonis incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2116)
quodcumque Platonis ingenium, quod in arce fuit, docet ordine temo, quae vel Aristoteles, partitus membra loquendi, argumentosis dat retia syllogismis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
hoc in gymnasio Polemi sapientia vitam excolit adiunctumque suo fovet ipsa Platoni;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium43)
pariter et, prout singulis cordi, diversa censentes sermocinabamur, cur a quibusdam protomystarum tamquam scaevus cavendusque tractator improbaretur, quamquam sic esset ad verbum sententiamque translatus ut nec Apuleius Phaedonem sic Platonis neque Tullius Ctesiphontem sic Demosthenis in usum regulamque Romani sermonis exscripserint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION