라틴어 문장 검색

SEQUENTE dehinc tempore fuit in eodem monasterio puerulus quidam, longo febrium incommodo grauiter uexatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.2)
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae, quod mea nunc uexat corpora fessa calor?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 171)
intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen, coortum a satis miti principio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 69:1)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
in quos Aurunci, magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti, cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque cuncta complent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 180:1)
ibi alia inter proceres coorta pugna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 216:1)
ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:4)
incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 372:3)
sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 383:3)
ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 471:1)
vexabantur incursionibus Aequorum Latini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:4)
contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 617:1)
is, cum Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 622:2)
violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:1)
Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION