라틴어 문장 검색

cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent quem ad modum cordi esse divis e carminibus praefarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 16:2)
abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 608:1)
ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 49:2)
non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 249:2)
eodem etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 276:1)
adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis cordi est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 310:2)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)
itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 9:1)
tantum hae peregrinae voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 219:2)
videas corde amare inter se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 360)
Si tibi cordi est facere, licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 412)
inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장13)
uti enim organa aeneis lamminis aut corneis ἠχεῖα ad chordarum sonitum claritatem perficiuntur, sic theatrorum per harmonicen ad augendam vocem ratiocinationes ab antiquis sunt constitutae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장24)
Haec autem si qui voluerit ad perfectum facile perducere, animadvertat in extremo libro diagramma musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno vigore et industria generatim divisis modulationibus constitutum reliquit, de quo, si qui ratiocinationibus his attenderit, ad [naturas vocis et] audientium delectationes facilius valuerit theatrorum efficere perfectiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장12)
Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo chorda, quae est proxima angulo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION