라틴어 문장 검색

qui tamen verborum gravitate et elegantia et copia suam quandam expressit quasi formam figuramque dicendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:5)
[Ex] sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius, aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod attingat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 163:2)
" Si ex vocabulo, ut Carbo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 165:6)
Sed omnis loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum, tamen augetur legendis oratoribus et poetis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:1)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
Ergo utimur verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:5)
Nam si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 159:2)
Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:3)
tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:4)
suave autem genus erit dicendi primum elegantia et iucunditate verborum sonantium et levium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 4:1)
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:3)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)
qua in natione Chaldaei, non ex artis sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 3:3)
qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION