라틴어 문장 검색

At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장27)
cuti vero superinponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장30)
Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장24)
Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장101)
Omnibus autem his vulneribus inponendum primo linamentum est vino madens, cui rosae pum admodum adiectum sit, cetera eadem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장112)
Deligandaque fascis sunt aliquanto quam vulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장113)
quanto facilius et alienari et occupari cancro vulnus potest . . . numero potius fasciarum id agendum, ut laxae quoque aeque contineant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장114)
) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장118)
vulnus calida aqua fovendum, frigusque omni ratione vitandum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장121)
maiorque vulneri quam ossi cura agenda:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장123)
Potestque ea ratione et os coire et vulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장132)
Nonnumquam etiam in modo vulnere evenit, ut fragmenta quaedam velut emoriantur neque cum ceteris coeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장133)
Cum iam misera antea condicio vulneris sit, tamen id interdum manus . . . diutiusque facies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장137)
vulnus sanandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장148)

SEARCH

MENU NAVIGATION