라틴어 문장 검색

alii ab numero avium quae augurio regnum portenderant eum secutum numerum putant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 88:1)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 475:2)
quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo putant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 51:1)
tum vero eludi atque extrahi se putare, et patrum qui abessent non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio esse miserias suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 252:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
impetu facto, dum se putant vincere vicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 695:2)
Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:2)
id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est putet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 36:4)
sic - ne quid aliud actum putent - victam esse, nisi, dum in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant ne possessione urbis pellantur, ne iugum accipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 121:1)
neminem unum esse cuius magis opera putet rem restitutam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 141:3)
scilicet, si quis vobis humillimus homo de vestra plebe, quam partem velut abruptam a cetero populo vestram patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum auxilium putaretis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 216:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION