라틴어 문장 검색

sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 72:1)
dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 127:1)
eminet namque in altum lingua in qua sita est, nec minus quam inclitus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus imparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 134:1)
per quos stetisset quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 177:1)
Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 300:1)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 332:2)
hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 366:1)
ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 381:1)
nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 401:1)
Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium caetratorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 401:2)
sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 458:1)
parvum hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 491:2)
et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:1)
quos cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum adcivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in parvam insulam compulsus, supplex, fani religione non viribus suis tutus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION