라틴어 문장 검색

Cave, inquit, Evangele, Graecorum quemquam vel de summis auctoribus tantam Graecae doctrinae hausisse copiam credas, quantam sollertia Maronis vel adsecuta est vel in suo opere digessit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 2:2)
accentus sane Graecus tunc potest esse, si sit Graeca declinatio, ut Olympos Olympon.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2685)
doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius plane Graecus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 35장1)
Princepsque omnium virtutum illa sapientia, quam σοφίαν Graeci vocant - prudentiam enim, quam Graeci φρόνησιν dicunt, aliam quandam intellegimus, quae est rerum expetendarum fugiendarumque scientia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:2)
nam mihi scito iam a regibus ultimis adlatas esse litteras, quibus mihi gratias agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 4:5)
nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 119:2)
"Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit inlato Macedoniae et Graeciae bello."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 11:3)
Itaque oppido ibi condito, quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum, qui Musicani appellantur, intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 11:1)
Cincius et Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum ideoque aedes sacras 'faunas' primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo, qui fu- tura praecinerent fanaticos dici.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 106)
Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum vel ex Latino vertere in Graecum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 2:1)
commentabar declamitans - sic enim nunc loquuntur - saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 2:1)
Ad illa venio quae de Graecarum litterarum penetralibus eruta nullis cognita sunt nisi qui Graecam doctrinam diligenter hauserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 1:3)
De bona autem fama - quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam - Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
Ceteras vero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus, quibus illae sese appellari velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:1)
nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION