라틴어 문장 검색

Hinc Asiatici oratores non contemnendi qui- dem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:3)
Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi legisse videor:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:2)
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse - est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas - et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:1)
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat - quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장1)
nihil est enim simul et inventum et perfectum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장2)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus' - et luculente quidem scripserunt, etiam si minus quam tu polite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:4)
tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 3:3)
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne domesticus etiam labor accederet ad forensem - pleraeque enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장2)
paulo etiam copiosius nec multo minus prudenter M'. Manilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 3:5)
Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:5)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
Equidem quamquam Antonio tantum tribuo quantum supra dixi, tamen Crasso nihil statuo fieri potuisse perfectius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:3)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION