라틴어 문장 검색

Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.8)
sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.5)
Cum enim idem Benedictus construxisset monasterium Brittaniae in honorem beatissimi apostolorum principis, iuxta ostium fluminis Uiuri, uenit Romam cum cooperatore ac socio eiusdem operis Ceolfrido, qui post ipsum eiusdem monasterii abbas fuit, quod et ante sepius facere consueuerat, atque honorifice a beatae memoriae papa Agathone susceptus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].3)
Denique tempore sequente, cum praefata regina in eodem monasterio moraretur, uenit ad salutandam eam abbatissa quaedam uenerabilis, quae usque hodie superest, uocabulo Aedilhild, soror uirorum sanctorum Aediluini et Alduini, quorum prior episcopus in Lindissi prouincia, secundus erat abbas in monasterio, quod uocatur Peartaneu, a quo non longe et illa monasterium habebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:1)
INTEREA Augustinus adiutorio usus Aedilbercti regis conuocauit ad suum colloquium episcopos siue doctores proximae Brettonum prouinciae in loco, qui usque hodie lingua Anglorum Augustinaes c, id est robur Augustini, in confinio Huicciorum et Occidentalium Saxonum appellatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION