라틴어 문장 검색

iamque Fabii adeo contempserant hostem ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 559:1)
Fabii caesi ad unum omnes praesidiumque expugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 565:1)
trecentos sex perisse satis convenit, unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani saepe domi bellique vel maximum futurum auxilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 565:2)
postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est servatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 573:2)
iuvit et Verginius collega testis productus, participando laudes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 584:1)
praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte collegae monitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 601:3)
collega ei T. Quinctius datur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 620:4)
sed ut inventor legis Volero, sic Laetorius collega eius auctor cum recentior tum acrior erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 621:2)
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato ut collegam vi, si aliter non possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos ut concilium dimitterent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 630:1)
nihil eorum Volsci nesciebant, instabantque eo magis sperantes idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum Romanum quod adversus Fabium consulem habuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 648:1)
ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 649:1)
et natura Quinctius erat lenior, et saevitia infelix collegae quo is magis gauderet ingenio suo effecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:2)
Tarquinium Collatinum collegam suum propter adfinitatem Tarquiniorum suspectum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha2)
ANTIO capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 2:1)
hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION