라틴어 문장 검색

Et cum haec vidisset Waifarius, misit missos suos, Otbertum et Dadinum, et dedit obsides Adalgarium et Eitherium regi Pippino, ut omnia redderet, quicquid supradictus rex quaerebat in causis ecclesiasticis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 760 23:2)
Et Saxones perterriti omnes ad locum, ubi Lippia consurgit, venientes ex omni parte et reddiderunt patriam per wadium omnes manibus eorum et spoponderunt se esse christianos et sub dicione domni Caroli regis et Francorum subdiderunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 66:3)
Tunc omnes Saxones iterum convenientes subdiderunt se sub potestate supradicti domni regis et reddiderunt omnes malefactores illos, qui ipsud rebellium maxime terminaverunt, ad occidendun IIIID;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:2)
Tunc praespiciens se Tassilo ex omni parte esse circumdatum et videns, quod omnes Baioarii plus essent fideles domno rege Carolo quam ei et cognovissent iustitiam iamdicti domni regis et magis voluissent iustitiam consentire quam contrarii esse, undique constrictus Tassilo venit per semetipsum, tradens se manibus in manibus domni regis Caroli in vassaticum et reddens ducatum sibi commissum a domno Pippino rege, et recredidit se in omnibus peccasse et male egisse.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:11)
Barcinona civitas Hispaniae, quae iam pridem a nobis desciverat, per Zatun praefectum ipsius nobis est reddita.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 797 120:2)
Winigisus a Grimoaldo redditus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:1)
Nam imperator super Albiam fluvium sedebat, in loco, qui dicitur Holdunsteti, et missa ad Godofridum legatione pro perfugis reddendis me*dio Septembrio Coloniam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:6)
Nam Niciforo Venetiam reddidit et Haimricum comitem olim a Sarracenis captum Abulaz remittente recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 203:2)
Missi sunt de hoc conventu quidam Francorum et Saxonum primores trans Albim fluvium ad confinia Nordmannorum, qui pacem cum eis secundum petitionem regum illorum facerent et fratrem eorum redderent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:1)
Quibus cum pari numero - nam XVI erant - de primatibus Danorum in loco deputato occurrissent, iuramentis utrimque factis pax confirmata et regum frater eis redditus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:2)
cum quo et Bernharium fratrem eius reconciliatum eidem monasterio reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:5)
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 293:1)
Quos cum legatione eorum audita ac responso reddito absolveret, Romam, ut se velle dicebant, ducere iussit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:4)
Tunc ibi Incmarus Laudunensium episcopus, qui ab Bosone fuerat excaecatus, coram ipso papa atque omnibus Gallicanorum episcopis [se] de omnibus, quibus olim fuerat dampnatus, inculpabilem reddidit atque iubente apostolico missas celebravit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:3)
Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION