라틴어 문장 검색

Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.9)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Quos immolatos victor avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.3)
Mordaciorem qui improbo dente appetit Hoc argumento se describi sentiat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.1)
Quid me inquit stulta, dente captas laedere, Omne assuevi ferrum quae corrodere?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Serpens ad fabrum ferrarium.5)
Aliquando obiectus hispidi pugnae suis Arripuit aurem, sed cariosis dentibus Praedam dimisit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.2)
Tu qui fuisti mulus clitellarius, Quemcumque visum est laedis infixo aculeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.6)
Nam delectare persuadere copiam dicendi spatiumque desiderat, relinquere vero aculeum in audientium animis is demum potest qui non pungit sed infigit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 18:2)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:1)
Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:1)
quin etiam - foedum miserandumque dictu - dentes lavandos fricandosque praebebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 9:2)
Aptius impressis fuerat livere labellis Et collum blandi dentis habere notam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 734)
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri Depereant aevo, carmina morte carent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1518)
Prima iugis tauros supponere colla coegit, Et veterem curvo dente revellit humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 108)

SEARCH

MENU NAVIGATION