라틴어 문장 검색

cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장29)
omnia enim munera fortunae cum dantur, ab ea faciliter adimuntur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말15)
hoc exemplar Rhodii cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto, quod fuerat quotannis constitutum, et eum honorem ad Calliam transtulerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장12)
adflictis 'de adflictis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4522)
adflictus suspendendum, ne videatur adflictum se dicere, quia in tenebris vitam trahebat, sed quia amicum perdiderit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 921)
Hei misero frater adempte mihi, hei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una tota est nostra sepulta domus, omnia tecum una perierunt gaudia nostra, quae tuus in vita dulcis alebat amor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b12)
etenim si nox non adimit vitam beatam, cur dies nocti similis adimat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 112:1)
quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 439:1)
iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 435:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
ut censor Lepidus, cum M. Antistio Pyrgensi equum ademisset amicique [cum] vociferarentur et quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus, modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit "nihil credere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION