라틴어 문장 검색

responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 118:1)
patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:3)
disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 116:2)
iste enim est cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 122:1)
si mihi pater suscenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te errori veniam impetrare meo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 188:2)
tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 603:1)
eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam stirpem liberum habentis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 210:3)
si totum, privatumne ergo maiorem fratrem, an exulem esse illa aetate, illa corporis infirmitate, an ad ultimum mori iussurum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 214:3)
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 232)
ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae, Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10141)
feci ego istaec itidem in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 310)
Grex Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia, non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2221)
nam is mecum a puero puer bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 335)
Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, [igitur perspicere ut possent cordis copiam] ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 31)
vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus deliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION