라틴어 문장 검색

ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et quibus equos alerent, viduae attributae, quae bina milia aeris in annos singulos penderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 444:2)
sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors intestine inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 240:1)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni omnibus consulatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 310:2)
Plebs cum propter nexos ob aes alienum in Sacrum montem secessisset, consilio Meneni Agrippae a seditione revocata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha19)
priusquam urbe egrederentur, leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes incisas in publico proposuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:1)
conferre ipsi primi, et quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 669:2)
quod postquam tribunis plebis, iam diu nullam novandi res causam invenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 11:1)
negabant nuper danda esse aera militibus, quia nunquam data essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 35:1)
'annua aera habes, annuam operam ede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 39:2)
haec, per se gravia, indigniora ut viderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo aera militibus constituta esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo conficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 115:1)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
absens quindecim milibus gravis aeris damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 369:1)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
et erat aeris alieni magna vis re etiam divitibus, aedificando, contracta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 120:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION