라틴어 문장 검색

vigil vicissim spiritus quodcumque restat temporis, dum meta noctis clauditur, stans ac laborans excubet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum23)
quamvis nonnullis placeat terram breviorem dicere circuitu quam sit pulcherrimus ille circulus, et flammas inmensi sideris ultra telluris normam porrecto extendere gyro, numne etiam caeli minor et contractior orbis, cuius planitiem longo transmittere tractu circinus excurrens meta interiore laborat?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권99)
denique nec metas statuit nec tempora ponit:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권166)
"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:6)
His ego nec metas rerum nec tempora pono;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:3)
Qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:8)
nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:21)
Vix prima inceperat aestas, et pater Anchises dare fatis vela iubebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 1:2)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni cessantem, longos et circumflectere cursus, quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:26)
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:14)
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent, et longos ubi circumflectere cursus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:3)
Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat voce Menoeten:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:5)
Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes radit iter laevum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 8:16)
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION