라틴어 문장 검색

Dixitque Isaias: " Afferte massam ficorum ". Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est.
이사야는 무화과 과자를 가져오라고 하였다. 사람들이 그것을 가져다 종기에 붙이자 임금의 병이 나았다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 20장7)
Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: " Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ".
그 여자가 물을 뜨러 가는데 엘리야가 다시 불러서 말하였다. “빵도 한 조각 들고 오면 좋겠소.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 17장11)
Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure proelii; tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.
그때에 여호아하즈의 아들 여호아스는 하자엘의 아들 벤 하닷의 손에서 성읍들을 도로 찾았다. 그 성읍들은 하자엘이 전쟁에서 여호아스의 아버지 여호아하즈에게서 빼앗은 것들이었다. 여호아스는 벤 하닷을 세 번 쳐서 이스라엘의 성읍들을 도로 찾았던 것이다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 13장25)
Ezechias autem etiam haec addidit: " Nunc, impletis manibus vestris Domino, accedite et afferte victimas et sacrificia pro gratiarum actione in domo Domini ". Attulit ergo universa multitudo hostias et sacrificia pro gratiarum actione, et omnis voluntarius et proni animi holocausta.
히즈키야가 다시 말하였다. "이제 그대들은 주님을 위하여 자신들을 성별하였소. 가까이 다가와 희생 제물과 감사 제물을 주님의 집에 바치시오." 그러자 회중이 희생 제물과 감사 제물을 가져오고, 또 마음에서 우러나오는 사람마다 번제물을 가져왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 29장31)
At ille ait: "Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal ". Qui cum attulissent,
이 말에 엘리사는 “새 그릇에 소금을 담아 가져오시오.” 하고 일렀다. 그들이 소금을 가져오자, (불가타 성경, 열왕기 하권, 2장20)
Et vocavit matrem eius et praecepit afferri chartam, ut faceret conscriptionem coniugii et quemadmodum tradidit illam uxorem ei secundum iudicium legis Moysis. Et attulit mater illius chartam, et ille scripsit et signavit.
라구엘은 다시 사라의 어머니를 불러서 쓸 것을 가져오라고 하였다. 그리고 모세 율법의 규정에 따라 사라를 토비야에게 아내로 준다는 혼인 계약서를 썼다. (불가타 성경, 토빗기, 7장13)
Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit.
다윗은 그들 임금의 머리에서 왕관을 벗겨 자기가 가졌는데, 그 무게를 달아 보니 금 한 탈렌트나 되었고 거기에는 값진 보석들이 박혀 있었다. 이제 그것은 다윗의 머리에 얹혀졌다. 다윗은 그 성읍을 털어 아주 많은 전리품을 가져오게 하였다. (불가타 성경, 역대기 상권, 20장2)
et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum.
그러고 나서 다윗은 자기의 막대기를 손에 들고, 개울가에서 매끄러운 돌멩이 다섯 개를 골라서 메고 있던 양치기 가방 주머니에 넣은 다음, 손에 무릿매 끈을 들고 그 필리스티아 사람에게 다가갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 17장40)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 13 4:7)
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis auxilium vitae fertque feretque meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 116)
nam corpus ab illo accepit vires vixque ferenda tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 24)
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibi fertque feretque dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 84)
Quod fors feret feremus aequo animo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2163)
Quin quod est Ferendum fers?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3186)

SEARCH

MENU NAVIGATION