라틴어 문장 검색

Perfectos enim numeros rarenter invenies, eosque facile numerabiles, quippe qui pauci sint et nimis constanti ordine procreati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 1:2)
Post unum quippe et duo et iij sunt iiij, qui primi, id est unius, quadruplus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:14)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
Eadem quippe etiam circa aequalitates proportio manet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:15)
Omnium quippe ratarum in numeris figurarum necesse est invenire primordia.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:2)
Omne autem, quicquid in propria natura substantiaque est inmobile, terminatum definitumque est, quippe quod nulla variatione mutetur, nunquam esse desinat, nunquam possit esse, quod non fuit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:1)
At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem — nihil quippe in eo nostrae operae laederentur — hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:4)
pluribus quippe amminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant, contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:4)
Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur si se nosse desierit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:11)
talia sunt quippe quae restant ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:7)
alioquin ex uno membro beatitudo uidebitur esse coniuncta, quod fieri nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:10)
alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:7)
alioquin concessis praecedentibus nihil prorsus est quod de inlatione causetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:2)
quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION