라틴어 문장 검색

quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)
atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
si enim tot sunt in corpore bona, tot extra corpus in casu atque fortuna, nonne consentaneum est plus fortunam, quae domina rerum sit et externarum et ad corpus pertinentium, quam consilium valere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 25:6)
‘Hymen ō Hymenaee, Hymen ades ō Hymenaee!’ ubi ad Decimī aedēs pervēnērunt, Decimus Horātiam super līmen sustulit dōnaque eī obtulit, ignem et aquam, quod iam Horātia domina facta erat familiae.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae36)
nam nōn modo īnfantem cūrat sed magnae familiae domina facta est.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit14)
Rogo inquam domina, si quid tristius paras, celerius confice;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:1)
Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam Quaeso inquam domina, certe embasicoetan iusseras dari.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:2)
Iam Manios aliquot habet et mulierem essedariam et dispensatorem Glyconis, qui deprehensus est, cum dominam suam delectaretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:18)
Bene me admonet domina mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:11)
Ego tamen et ipsimae [dominae] satis faciebam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:29)
'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:2)
Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:10)
Insectantur itaque, quacunque ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam positi . . . |Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 84:5)
Ubi cum libenter habitarem non solum propter cultum aedicularum, sed etiam propter hospitis formosissimum filium, excogitavi rationem, qua non essem patri familiae suspectus amator.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:2)
Itaque timidissimo murmure votum feci et 'domina' inquam 'Venus, si ego hunc puerum basiavero, ita ut ille non sentiat, cras illi par columbarum donabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION