라틴어 문장 검색

saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 173:1)
hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat, ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas, multitudinem ut mortem servituti praeponerent hortantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 307:1)
illae epulae senatus, quae nec private loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur, utrum hominum voluptatis causa an deorum honoris fiunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 481:3)
"quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et quae duo fulmina domum meam per hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint, tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 500:1)
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 37)
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2124)
Privatam medici Menarchi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2126)
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 329)
anima privabo virum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 55)
compositast fallacia, ut eo me privent atque inter se dividant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 547)
ita vincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei privatae et publicae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 18)
privabit bonis, luce, honore atque amicis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 718)
ita quod est quoquoversus quinque palmorum, pentadoron, quod quattuor, tetradoron dicitur, et quae sunt publica opera, πεντάδωρωσ, quae privata, τετράδωρωσ struuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장19)
itaque nonnullis civitatibus et publica opera et privatas domos etiam regias e latere structas licet videre:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장31)
Est autem maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera et publica et privata sub fundamentis eius generis habeant palos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장35)

SEARCH

MENU NAVIGATION