라틴어 문장 검색

opus admirabile semper oderat atque oculos flectebat ab omine mater, arma etiam et veterum exuvias circumdat avorum gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae, ceu grande exsequiis onus atque immensa ferantur membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes fama iuvat, parvique augescunt funere manes, inde ingens lacrimis honor et miseranda voluptas, muneraque in cineres annis graviora feruntur - namque illi et pharetras brevioraque tela dicarat festinus voti pater insontesque sagittas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권20)
non sic eversa feruntur Ismara, cum fracto Boreas caput extulit antro, non grassante noto citius nocturna peregit flamma nemus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권31)
neque enim generosior umquam alipedum conlata acies, ceu praepete cursu confligant densae volucres aut litore in uno Aeolus insanis statuat certamina ventis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권108)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
longe super aemula signa consedit viridesque umeros et opaca theatri culmina ceu latae tremefecit mole ruinae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권272)
subito ceu turbine caeli obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor, arma iterum furiaeque placent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권277)
ceu duo diverso pariter si fulmina caelo rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권285)
ceu nondum anima defectus utraque cum sua Centaurus moriens in terga recumbit, certat opus ferri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권310)
iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta, qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saevo speculatur ab antro aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant venantum, praedam videt et sua volnera nescit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권325)
illa volans, ceu vis non ulla moretur obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit, arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum, eruptusque sinus vicit cruor, occidis audax, occidis Aonii puer altera cura Lyaei.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권335)
innumeram ferro plebem, ceu letifer annus aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris ipse suis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권345)
"fugiat ne tristis in antrum Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus, augur Apollineis modo dilectissimus aris, testor inane chaos - quid enim hic iurandus Apollo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권50)
"hoc antra lacusque Castalii tripodumque fides?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권93)
talia fatidico peragunt sollemnia regi, ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant exsequias mollique animam tellure reponant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권106)
nullis iam deest sua fabula mensis, ceu modo gemmiferum thyrso populatus Hydaspen Eoasque domos nigri vexilla triumphi liber et ignotos populis ostenderet Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권116)

SEARCH

MENU NAVIGATION