라틴어 문장 검색

Vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, poculaque inventis Acheloia miscuit uvis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:2)
Hic segetes, illic veniunt felicius uvae, arborei fetus alibi, atque iniussa virescunt gramina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:5)
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpent radii aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile, heu male tum mitis defendet pampinus uvas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:10)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:7)
Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris vix humilis apibus casias roremque ministrat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:15)
sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:12)
nec non et apes examina condunt corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:10)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
Utraque vis apibus pariter metuenda;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:9)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:1)
non aliter, si parva licet componere magnis, Cecropias innatus apes amor urget habendi, munere quamque suo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:11)
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem, quod neque concubitu indulgent nec corpora segnes in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:2)
His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION