라틴어 문장 검색

Praeterea seditiosi magistratus uulgum exagitare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, Mari virtutem in maius celebrare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장7)
postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 84장5)
Sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 109장6)
Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 113장8)
Nec in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:5)
Nihil horum vetari potest, non magis quam accersi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 6:4)
Quid enim necesse est mala accersere, satis cito patienda cum venerint, praesumere ac praesens tempus futuri metu perdere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 1:1)
Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:5)
Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 11:5)
Ideo diutius vehi perseveravi invitante ipso litore, quod inter Cumas et Servili Vatiae villam curvatur et hinc mari, illinc lacu velut angustum iter cluditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 2:2)
Quod invitavit artificem, quod ille secutus fecit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 6:2)
Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 6:1)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, inlaboratus et facilis, tales esse epistulas meas volo, quae nihil habent accersitum nec fictum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 1:2)
Ab honesto nulla re deterrebitur, ad turpia nulla invitabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION