라틴어 문장 검색

Hinc diversarum inter heroas suos personarum varia magnificatio, hic deorum interpositio, hic auctoritas fabulosorum, hinc affectuum naturalis expressio, hinc monumentorum persecutio, hinc parabolarum exaggeratio, hinc torrentis orationis sonitus, hinc rerum singularum cum splendore fastigium.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 41:1)
Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Licet abunde ista sufficiant ad probationem moris antiqui quo ita loquendi usus fuit ut Achelous commune omnis aquae nomen haberetur, tamen his quoque etiam Euripidis nobilissimi tragoediarum scriptoris addetur auctoritas, quam idem Didymus grammaticus in his libris quos Τραγῳδουμένης λέζεως scripsit posuit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 11:1)
Nunc, quia pleraque omnia quae supra dixi instructa auctoritate tragicorum probavi, id quoque, quod a Sophocle tractum est, annotabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 6:1)
Sed haec quae diximus auctoritatibus adprobanda sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 23:2)
Qui autem cissybium ex hedera factum poculum οἱονεὶ κίσσινον dici arbitrantur Euripidis auctoritate niti videntur, qui in Andromeda sic ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 13:1)
Nec non sine auctoritate Graecae vetustatis est quod ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 8:1)
sed ab auctoritate vestra tamquam ab edicto praetoris impetrata venia gulae patronum, quia necesse est, profitebor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:3)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)
tamen Cato in originibus hoc dicit, cuius auctoritatem Sallustius sequitur in bello Catilinae, primo Italiam tenuisse quosdam qui appellabantur Aborigines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 613)
pietate gravem cuius illis auctoritas ob pietatem est gravis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1513)
sed haec licenter confundit auctoritas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3342)
reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut apis vel apum, vel apium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4303)
bene ergo 'placido', ne timore consternatus videretur, quem ideo aetate maximum et patientem ostendit, ut ei auctoritas et de aetate et de moribus crescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5208)
bis quinos silet ille dies dicimus et 'bis quinis silet ille diebus'. bis q. s. i. d.] scilicet auctoritatis quaerendae gratia, ut sit ἀξιοπιστία eius qui invitus diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1261)

SEARCH

MENU NAVIGATION