라틴어 문장 검색

per se secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen est non alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur et profluit ab eo, sicut denique ex Deo Patre.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:18)
illa vero quasi posterior et temporalis, secundum quam minor Patre ipse Filius dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:11)
Mentem quidem ex Deo, hoc est Filium ex Patre, et animam ex mente, hoc est Spiritum ex Filio, ubi et utram natam esse insinuat, cum utrique Patrem assignat, Deum quidem menti, et rursum mentem ipsam animae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:9)
Sufficit autem philosopho ad ostendendam animam ipsam tam ex Patre quam ex Filio, memorasse solum hoc loco Filium, quia cum Filius ex ipso Patre sit, et Spiritus ipse, hoc est anima ipsa ex Filio esse assignatur, liquet profecto ipsam quoque ex Patre esse, scilicet quod et ipsa eam philosophus a Deo et Nwð juxta sapientes nominari supra inductus asserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:11)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Vocet itaque Plato Spiritum sanctum animam secundum effectum operum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:12)
Nos vero dicamus Spiritum secundum naturalem suae bonitatis affectum, quem ita ab aeterno habuerit, ut ex opere eum impleret quando eum implendum esse providit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:13)
Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:14)
Sit processio spiritus secundum affectum aeterna, quia scilicet ab aeterno sic voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:16)
Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:1)
Datum magis quam secundum naturalem suae bonitatis affectum vel benignitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:2)
Unde bene secundum effecta Pater et Filius priores Spiritu dicuntur, et quasi principium ejus, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo etiam spiritus hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut postea aliud in effectum ducatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:3)
Praesertim cum nullus eum labor in faciendo aliquid gravet, cujus aeque omnia voluntati sunt subjecta, secundum quod scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:5)
Unde et Veritas ipsa secundum Matthaeum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:2)
Saepe itaque contigit ut secundum legis sanctionem judex debeat aliquem punire, qui tamen nequaquam pro meritis suis debeat ab eo puniri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION