라틴어 문장 검색

semianimem inter manus domum ablatum mortuumque inde arbitrari, nec sibi rem exsequi tam atrocem per consules superiorum annorum licuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 150:1)
benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 163:2)
adeoque novum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:2)
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:2)
placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 484:1)
primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 507:1)
clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 516:1)
hinc atrox rixa oritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:1)
de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 577:1)
Appius truci ingenio et invidia praecipua odium in se aliorum suo in eos metiens odio, haud ignaro inquit imminet fortuna.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 586:1)
"Quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 25:1)
fit proelium atrox.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:2)
cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 186:2)
- atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 519:1)
latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 531:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION