라틴어 문장 검색

Nam uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:2)
Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:6)
necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:13)
et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:4)
Et quidem scimus, quia neque apostoli omnes uno eodemque sunt modo adtonsi, neque nunc ecclesia catholica, sicut una fide, spe, et caritate in Deum consentit, ita etiam una atque indissimili totum per orbem tonsurae sibi forma congruit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:1)
Denique, ut superiora, id est patriarcharum, tempora respiciamus, Iob, exemplar patientiae, dum ingruente tribulationum articulo caput totondit, probauit utique, quia tempore felicitatis capillos nutrire consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:2)
At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:3)
sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:14)
Adtondebantur omnes in coronam ministri altaris ac monachi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:9)
ANNO DCCXXXI, Ceoluulf rex captus, et adtonsus, et remissus in regnum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]1)
et Ceoluulfus sua uoluntate adtonsus regnum Eadbercto reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]18)
Tunc mihi, qualis eris, longos turbata capillos, Obvia nudato, Delia, curre pede.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 340)
Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, Et fluit effuso cui toga laxa sinu, Quisquis et occurret, ne possit crimen habere, Stet procul aut alia ~stet procul~ ante via.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 627)
Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam Possim ego, quin oculos adpetat illa meos, Et siquid peccasse putet, ducarque capillis Inmerito pronas proripiarque vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 642)
Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 719)

SEARCH

MENU NAVIGATION