라틴어 문장 검색

Mater quoque eiusdem Osburh nominabatur, religiosa nimium femina, nobilis ingenio, nobilis et genere;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:2)
Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:1)
Cum ergo quodam die mater sua sibi et fratribus suis quendam Saxonicum poematicae artis librum, quem in manu habebat, ostenderet, ait:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:1)
Qua voce, immo divina inspiratione, instinctus, et pulchritudine principalis litterae illius libri illectus, ita matri respondens, et fratres suos aetate, quamvis non gratia, seniores anticipans, inquit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:3)
Quo lecto, matri retulit et recitavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 23 26:8)
Cuius feminae mater Eadburh nominabatur, de regali genere Merciorum regis;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 29 32:2)
At matrem cogito, ut quae absentiam sani non ferebat, inbecilli multo minus esse laturam.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 1:7)
Quid enim cum matre agendum sit, quam certe frater Victor non deserit, tu multo melius calles quam ego.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 3:8)
Horum autem morborum mater superbia est et humanae laudis aviditas, quae etiam hypocrisin saepe generat.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 7:3)
Corripitur ab episcopo suo iuvenis crebris caedibus matris insanus et impias manus nec illis diebus cum etiam severitas legum sceleratissimis parcit, a visceribus unde natus est, revocans;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:1)
minatur eidem matri se in partem Donati translaturum et eam quam incredibili furore solet caedere, perempturum;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:2)
Caeditur mater carnalis in membris, quibus genuit et nutrivit ingratum;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:4)
prohibet hoc ecclesia, mater spiritalis;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:5)
"Quid faciam ecclesiae, quae me prohibet caedere matrem meam?"
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:8)
"ambas matres meas saevis cruciatibus torqueam;"
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION