라틴어 문장 검색

quoscumque Prometheus excoluit multumque intexuit aethera limo, hi longe ventura notant dubiisque parati casibus occurrunt fabro meliore politi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:285)
quid mitior aether?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:95)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
lapidosos grandinis ictus molitasque examen apes passimque crematas perbacchata domos nullis incendia causis et numquam caelo spectatum impune cometem, qui primum roseo Phoebi prolatus ab ortu, qua micat astrigera senior cum coniuge Cepheus;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:81)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
quis iam post talia segnis ambigat aut caelo dubitet parere vocanti?"
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:212)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
humanae superos numquam tetigere querellae nec vaga securum penetrant convicia caelum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum9)
nubila non sperat tenebris condentia caelum nec graviter flantes pluviali frigore Cauros invocat aut arcum variata luce rubentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus2)
fertur sine teste creatus flumina profundens alieni conscia caeli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus6)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
tu magnum superas fulmen caeloque relicto fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete29)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)

SEARCH

MENU NAVIGATION