라틴어 문장 검색

At si ex alto calor venit et gravitas vel capitis vel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamvis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장4)
Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장19)
non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장23)
si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장25)
fereque post longam sitim et vigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장30)
At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장6)
Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장7)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit . . . Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장9)
rubor et tumor cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장14)
11 Solet etiam ante febres esse frigus idque vel molestissimum morbi genus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장1)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장5)
siquidem ea quoque adsumpta calorem movent, qui horrorem non admittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장19)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est (11, 1), antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdet maximeque involutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장20)
Septimo die balineo frigus praevenire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장8)
qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION