라틴어 문장 검색

certe ego, magnanimum qui facta attollere regum ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum7)
atque ibi me moresque tuos et facta canentem fors et magniloquo non posthabuisset Homero, tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum23)
te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu mens erat et gemitum patriis impendere damnis, cum pater exemptum terris ad sidera montem sustulit et late miseras deiecit in urbes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum66)
tu cantus stimulare meos, tu pandere facta heroum bellique modos positusque locorum monstrabas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum82)
sic me cantuque habituque nefastum aspiciant superi?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum18)
urget et hostilem propellens caedibus amnem turbidus Hippomedon, plorandaque bella protervi Arcados atque alio Capaneus horrore canendus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권10)
Thessalis haud aliter bello gavisa recenti, cui gentile nefas hominem renovare canendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권52)
huc gemini vates sanctam canentis olivae fronde comam et niveis ornati tempora vittis evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros ortus et algentes laxavit sole pruinas, ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권175)
"quin vultur et altis desuper accipitres exsultavere rapinis, monstra volant, dirae stridunt in nube volucres, nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo damna canens, quae prima deum portenta sequamur?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권187)
"prima cum pube virentem semideos inter pinus me Thessala reges duceret, hic casus terraeque malisque canentem obstipuere duces, nec me ventura locuto saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권194)
hic fretus doctas anteire canendo Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos ore simul citharaque - quis obvia numina temnat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권74)
illi formidine nulla, quippe in corde deus, solum timor obruit ingens Oedipodioniden, vatisque horrenda canentis nunc umeros nunc ille manus et vellera pressat anxius inceptisque velit desistere sacris, qualis Gaetulae stabulantem ad confraga silvae venator longo motum clamore leonem exspectat firmans animum et sudantia nisu tela premens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권208)
"an, rabido iubeat si Thessala cantu, ibitis et Scythicis quotiens medicata venenis Colchis aget, trepido pallebunt Tartara motu:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권212)
"desiste canendo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권252)

SEARCH

MENU NAVIGATION