라틴어 문장 검색

Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장46)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
Ex quo evenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat ac sic eam inritet et graves inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장53)
Ubi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장87)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장91)
caro livida, maxillarum rigor atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장94)
Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana vel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장96)
Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장100)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multis ex vulnere feretur, volsella vero extrahetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장25)
Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장4)
ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장12)
quo loco maxime umor in ea perseverabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장34)
Nonnumquam etiam levius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장39)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장84)
quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장134)

SEARCH

MENU NAVIGATION