라틴어 문장 검색

Praeter haec imbecillitas oculorum est, ex qua quidam interdiu satis, noctu nihil cernunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:1)
eae vero, quae mediae imaeve tunicae insidunt, ut magis conditae, non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam visui subjectae sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:2)
o patrui germen, cui nominis heres successi, sublime decus torrentis Hiberi, stirpe soror, pietate parens, tibi creditus infans inque tuo crevi gremio, partuque remoto tu potius Flaccilla mihi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:20)
dum singula cernit, seque probat, nati venientis conspicit umbram ambrosioque sinu puerum complexa ferocem "quid tantum gavisus?" ait;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:62)
cumque omnibus unica virtus esset in eunuchis thalamos servare pudicos, solus adulteriis crevit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:65)
Cernite, quem Latiis poscant adnectere fastis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:90)
plaudentem cerne senatum et Byzantinos proceres Graiosque Quirites.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:84)
viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:114)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
domiti nec te post bella tyranni cernere iam licuit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:303)
at postquam pulsisque bonis et faece retenta peiores legit socios dignusque satelles hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit regnandique palam flagravit aperta libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:315)
di, quibus iratis crevi, succurrite tandem, exorate patrem;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:72)
nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
quanto maius opus solo Stilichone peractum cernimus!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:39)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION