라틴어 문장 검색

nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 270:1)
Sed omnis sicut natura maris per se inmobilis est, at venti et aurae cient;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 412:1)
Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli se consule gloriam petens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 533:2)
nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 112:1)
tantum ut procul abesset curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 639:1)
quid vanos tumultus ciemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 297:2)
postero die ingentis tumultus ciere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:2)
militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 464:3)
quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 317)
Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2192)
igitur si radii per omnem mundum fusi circinationibus vagarentur neque extentionibus porrecti ad trigoni formam linearentur, propiora flagrarent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장43)
intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:11)
'ciet' autem modo dat, sicut in tertio legimus lacrimasque ciebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1042)
sane 'ciet' modo 'dat' significat, sicut in tertio de Andromache "lacri- masque ciebat", cum 'ciere' proprie sit alteri aliquid commovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5172)
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION