라틴어 문장 검색

Per varias artes, omnis quibus area servit, Ludere, cum liceat currere, pigritia est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXII4)
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late Templa nitent, felix area nuper erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV1)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
His vos, si tamen expedit roganti, Annos addite bis precor novenos, Ut nondum nimia piger senecta, Sed vitae tribus areis peractis Lucos Elysiae petam puellae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIV2)
Qui vino madeat nec erubescat Pingui sordidus esse Cosmiano, Ludat cum pueris, amet puellas, Nec per circuitus loquatur illam, Ex qua nascimur, omnium parentem, Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XV3)
Caede iuvencorum domini calet area felix, Quinquiplici cera cum datur altus honos.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, IV Quinquiplices1)
longae ambages id est circuitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3421)
et non sine ratione est quod in decimo libro plura sibi loca grata vel sacrata commemoret, hic ad Paphum solam abisse dicatur, quia Varro et plures referunt in hoc tantum templo Veneris quibusvis maximis in circuitu pluviis numquam inpluere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4152)
simulacrum inter consecratas res, id est aedes, areas, etiam simulacra accipiuntur, quod in bucolicis scriptum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1723)
delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2256)
significat autem difficilem circuitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3833)
aequora circvitu totam enim transiturus est Siciliam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4131)
in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 565)
huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)
qua proxima meta viarum qua proximus circuitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5941)

SEARCH

MENU NAVIGATION