라틴어 문장 검색

Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur, alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur, alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant, aut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant.
(카이사르, 내란기, 1권 59:3)
Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus, nactus idoneum locum fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit, quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret.
(카이사르, 내란기, 1권 61:1)
Pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent.
(카이사르, 내란기, 1권 63:4)
Ac tantum fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito circuitu magnaque ad vadum fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei VIIII consequerentur.
(카이사르, 내란기, 1권 64:12)
Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castris educit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
(카이사르, 내란기, 1권 68:1)
Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae;
(카이사르, 내란기, 1권 68:3)
cum vallis aut locus declivis suberat, neque ei, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant, equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant, tum magno erat in periculo res.
(카이사르, 내란기, 1권 79:4)
Relinquebatur, ut, cum eiusmodi locis esset appropinquatum, legionum signa consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerent, eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
(카이사르, 내란기, 1권 79:5)
Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem.
(카이사르, 내란기, 2권 1:6)
quem si qui vitare voluerit, sex milium circuitu in oppidum pervenit.
(카이사르, 내란기, 2권 24:9)
Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.
(카이사르, 내란기, 2권 27:4)
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
(카이사르, 내란기, 2권 34:1)
Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur.
(카이사르, 내란기, 2권 34:4)
Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset;
(카이사르, 내란기, 3권 30:7)
Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset;
(카이사르, 내란기, 3권 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION