라틴어 문장 검색

atrocissimus veteranorum clamor oriebatur, qui tricena aut supra stipendia numerantes, mederetur fessis, neu mortem in isdem laboribus, sed finem tam exercitae militiae neque inopem requiem orabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장3)
at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
discurrunt mutati et seditiosissimum quemque vinctos trahunt ad legatum legionis primae C. Caetronium, qui iudicium et poenas de singulis in hunc modum exercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장6)
Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium armorum facies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장1)
neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장6)
non tamen ideo faciebat fidem civilis animi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장4)
mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장8)
centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장2)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
quinquiplicari prorsus magistratus, subverti leges, quae sua spatia exercendae candidatorum industriae quaerendisque aut potiundis honoribus statuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장11)
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장1)
Pisonem, ingenio violentum et obsequii ignarum, insita ferocia a patre Pisone qui civili bello resurgentis in Africa partis acerrimo ministerio adversus Caesarem iuvit, mox Brutum et Cassium secutus concesso reditu petitione honorum abstinuit, donec ultro ambiretur delatum ab Augusto consulatum accipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장5)
quod si regrederetur, obsistente Sentio civile bellum incipi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장7)
displicere regnantibus civilia filiorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti reddita libertate agitaverint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION