라틴어 문장 검색

Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem perdiderat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 217)
Et Demosthenes iurando per interfectos in Marathone et Salamine id agit, ut minore invidia cladis apud Chaeroneam acceptae laboret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 108:3)
quam magis aerumna urget, tam magis ad viget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 169:6)
Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장6)
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
Sed ea res magnae initium cladis fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장59)
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장6)
Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장11)
Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장33)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장16)
utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장13)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장9)
Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 59장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION