라틴어 문장 검색

At vero ubi duo altrinsecus parte altera longiores unum medium tetragonum claudunt, omnes ex his qui fiunt tetragoni a paribus producuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 39:8)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exsilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent notas insigniti frontibus pellerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:10)
Postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:29)
Quid si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid si a te non tota discessi, quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio uiuere iure desideres?’
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:27)
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:1)
Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:17)
Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:4)
Ales caueae clauditur antro;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 18:1)
Hic clausit membris animos celsa sede petitos;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 5:1)
Quodsi rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod ammirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:22)
Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 6:4)
Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 15:4)
praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.
(카이사르, 아프리카 전기 20:5)
Ita omnes adversarios intra munitiones continere.
(카이사르, 아프리카 전기 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION