라틴어 문장 검색

Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 93:1)
Nihil tibi subduxi ex malis tuis, sed omnia coacervata ante te posui.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:4)
Cum sestertium milliens in culinam coniecisset, cum tot congiaria principum et ingens Capitolii vectigal singulis comisationibus exsorpsisset, aere alieno oppressus rationes suas tune primum coactus inspexit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 71:1)
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:1)
Menenius Agrippa, qui inter patres ac plebem publicae gratiae sequester fuit, aere conlato funeratus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 87:1)
Beatioresne istos putas, quorum pantomimae deciens sestertio nubunt, quam Scipionem, cuius liberi a senatu, tutore suo, in dotem aes grave acceperunt ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 88:4)
scit emi aere venalia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:4)
Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:1)
Tantum aeris alieni habet quantum uiuo patre non possit soluere.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.4)
immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.32)
quaecumque claro marmore effigies stetit aut aere fulgens, ora Poppaeae gerens, afflicta vulgi manibus et saevo iacet eversa ferro;
(세네카, 옥타비아 12:8)
aut certe tabulae capient mea lumina pictae, sive ebore exactae, seu magis aere, manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2118)
salva fidei reverentia, quae amico debetur etiam adflicto, rem breviter exponam, praefecturam primam gubernavit cum magna popularitate consequentemque cum maxima populatione, pariter onere depressus aeris alieni metu creditorum successuros sibi optimates aemulabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:2)
In meo aere duco, vir omnium virtutum capacissime, si dignum tu quoque putas, ut quantas habemus amicitiarum causas, tantas habeamus ipsi amicitias, avitum est quod reposco;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 1:1)
ut tabernaculi foederis forma consurgeret, totus Israel in eremo ante Beselehelis pedes oblaticii symbolam coacervavit impendii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION